SCRINIUM

SCRINIUM
SCRINIUM
ex Graeco σγρώνιον, quod factum ex γρώνιον, ptaeposito σ. quid vulgo significet, notum. Plin. l. 13. c. 1. Primum quod equidem inveniam, castris Darii Regis expugnatis, in reliquo eius apparatu, Alexander cepit scrinium unguentorum, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 947. et 948. Idem Scriniis fagum aptissimam, notat l. 16. c. 43. Eadem (fagus) sectilibus laminis, intenuia flexilis capsisque ac scriniis sola utilis etc. Hinc in Notit. utriusque Imperii, Codd. Theodos. et Iustin. aliisque eius aevi Scriptoribus, Scrinia dicuntur capsae et loculi, in quibus Principis acta, quae ad ius pertinent asservabantur; qua de causa in l. omnium 19. C. de testam totum ius in scriniis Principis constitutum dicitur. Duorum ea generum facit Budaeus, stataria quaedam, alia viatoria. E quibus stataria erant in Regia vel alibi condita, in quibus monumenta antiqua ad Imperium Regnumque pertinentia asservabantur, Graece χαρτοφυλάκιον, Latinis recentioribus Archivunt. Viatoria vero, in comitatu Principis circum ferebantur, in quibus libelli supplices Principibus postulantibus potrecti condebantur, quoad Principi vacaret libellis et postulantibus operam dare libellisque responsitare. De quibus posterioribus loquitur Lamprid. in Alexandro, c. 31. Post meridianas horas subscriptioni et leclioni epistolarum semper operam dedit, ita ut ab Epistolis, et libellis et a memoria semper assisterent, relgentibus cuncta Librariis, et iis, qui scrinium gerebant, ita ut Alexander suâ manu adderet, si quid esset addendum, sed ex eius sententia, qui diser tior habebatur. Cum autem complura essent Scrinia huiusmodi, ut infra paucis videbimus, quatuor eorum genera haec inprimis nemorantur in l. fin. C. de decur. et l. 1. C. de prox. sacr. scrin. Nempe
Serinium memoriae, in quo annotationes Principis asservabantur; Serinium Epistolarum, in quo civitatum postulata et legationes; Scrinium Libellerum, qui supplices Principi oblati erant, et Scrinium dispositionum, in quo cognitiones et decreta Principis custodiebantur. Unde totidem Antigraphei, apud Anonymum Scholiastem in Iastin. Nov. quietiam, priores scrinii, Cod. Theod. de prox. Com. disp. Item in capite scrinii constitutil. 11. eod. tit. et Obsecundatores scrinorum dicebantur l. 3. d. t. Eorum ingeniô formabantur, Principis sanctiones, epistolae, responsa et rescripta, habebantque sub selibrarios, exceptores et eos qui scrinium gerebant, i. e. Scriniarios, qui manu tantum, non mente, ut illi, in scriniis militabant. Iidem in tribus prioribus scriniis etiam Proximi vocati, Comitum titulô insuper ac nomineo ornabantur, et Magistri dicebantur: in scrinio vero dispositionum, non dicebantur Proximi, sed Comites tantum, atque iidem quoque Magistri dispositionum audiebant. Praeter hos autem singulorum scriniorum Magistros, fuit qui appellaretur et esset Magister omnium Scriniorum, seu simpliciter Magister scrinicrum, et scrinia curare diceretur: qualem fuisse legimus Ulpianum sub Alexndro Severo et Papinianum, sub Bassiano. Et quidem Magistri hi scriniorum praeferuntur Vicarianae potestati tit. 11. C. Theod. Proximi vero scriniorum cod. tit. de Prox. copulantur ordini Vicariorum. Ipsis vero Magistris scriniorum, ut et reliquorum officiorum Magistris, praeerat Magister officiorum, seu Magister per excellentiam dictus, de quo vide supra. Nec omittendum, licet in singulis officiis Palatinis primum locum obtinentes, Principes et Magistri illius officii, in quo eminebant, dicti fuerint: peculiariter tamen in officio Praefecturae Praetorii, qui
primus erat et princeps illius officii, Primiscrinium; in officio sacrarum Largitionum et privatatum, nec non aliis plerisque Primicerium, in Scriniis epistolarum, libellorum et memoriae, Proximos; in scrinio dispositionum, Comitem dispositionum appellari consuevisse. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Lamurid. in Alexandro Seu. loc. cit. Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. et Flav. Vopisc. in Carin. c. 16. Praeter praefata autem Scrinia Palatina, quae Augusta vocat Symmachus l. 4. Ep. 53. et Sacra Sidonius carm. 5. erant quoque Scrina Magistratuum, de quibus in utroque itidem Codice, tit. de Numer ariis, ubi multa Cuiacius et Gotofredus praefati commentantur. Vide quoque hîc infra.
Scrinia varia, praeter praedicta, occurrunt haec:
α. Annulatense. β. ab Argentariis. γ. ab Argento. δ. Asianum. ε. Aureae massae. ζ. Auri ad responsum, quod militaribus usibus inserviit. η. Barbaricariorum. θ. Beneficiorum. ι. Canonum. κ. Daciae. λ. Exceptorum. μ. Fabricarum. ν. Largitionum privatarum. ξ. ad Limitem. ο. Macedoniae. π. a Miliarensibus. ρ. Mittendariorum. σ. Numerariorum seu Numerorum. τ. Orientale. υ. Operum. φ. a Pecuniis. χ. Rationum. ψ. Securitatum. ω. Tabulariorum. αα. Vestiarii Sacri. E quibus complura, Sacrarum Largitionum scrinia sunt; quatuor vero ista, Benficiorum, Rationum, Securitatum, et Largitionum privatarum, Rerum privatarum. De quibus omnibus vide Auctores supra laudatos: adde Brissonium de Signif. verb. l. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Scrinium —    • Scrinĭum,        1. служащий для сбережения книг и свитков круглый ящик, который можно было также брать с собой в путешествие. Plin. 16, 43. Val. Max. 6, 5, 6;        2. во времена Империи этим именем обозначалась императорская канцелярия… …   Реальный словарь классических древностей

  • Scrinĭum — (lat., Ant.), 1) Schrein, Schrank, Kapsel zur Aufbewahrung von Büchern; 2) in der Kaiserzeit die kaiserliche Kanzlei. Es gab in dem kaiserlichen Palast vier Scrinia, nämlich S. memoriae, epistolarum, libellorum u. dispositionis, in dem letzten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Scrinĭum — (lat.), bei den Römern zylindrischer Behälter, namentlich für Papiere und Bücherrollen; in der spätern Kaiserzeit hießen so die einzelnen Abteilungen der Hofkanzlei …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Scrinium — Scrinium, lat., Schrein, Schrank …   Herders Conversations-Lexikon

  • scrinium — index portfolio Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • scrinium — [skʀinjɔm] n. m. ÉTYM. 1876; mot lat. « coffret, cassette », du rad. de scribere. ❖ ♦ Didactique. (Antiquité romaine). 1 Coffret pour les documents écrits. 2 Bureaux officiels, archives (surtout au Bas Empire) …   Encyclopédie Universelle

  • scrinium — /skrin ee euhm/, n., pl. scrinia /skrin ee euh/. a cylindrical container used in ancient Rome to hold papyrus rolls. [ < L scrinium; see SHRINE] * * * …   Universalium

  • scrinium — /skrin ee euhm/, n., pl. scrinia /skrin ee euh/. a cylindrical container used in ancient Rome to hold papyrus rolls. [ < L scrinium; see SHRINE] …   Useful english dictionary

  • diplomatics — /dip leuh mat iks/, n. (used with a sing. v.) the science of deciphering old official documents, as charters, and of determining their authenticity, age, or the like. [1785 95; see DIPLOMATIC, ICS] * * * ▪ study of documents Introduction… …   Universalium

  • Bulls and Briefs — • A bulla was originally a circular plate or boss of metal, so called from its resemblance in form to a bubble floating upon water Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Bulls and Briefs     Bulls and Briefs …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”